라틴어 문장 검색

Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam tabula sipariove imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 50:1)
nam, cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 181:2)
Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis, quotiens mimicas ineptias et verba ad summam caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:2)
at quousque istae poterunt durare praestigiae?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:1)
Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 7:1)
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:1)
quo magis argui praestigias iubetis vestras, eo plus vereor ne abstuleritis observantibus etiam oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 166:1)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)

SEARCH

MENU NAVIGATION